- PROFITENDI nomen suum ritus
- PROFITENDI nomen suum ritusin Ludis olim Sacris memoratus Plutarcho, Sympos. 7. Problem. 5. In omnibus enim Agonibus id observatum est, utad illos ad mitteretur nemo, qui non prius apud Ludi praefectos nomen suum esset professus: unde Callistratus Amphictyonibus impositus Auloedum quendam hôc nomine Ludô arcuit, Ibid.Qui vero inter Athletas nomen suum erant semel professi, iis recedere non amplius licebat, sed fortiter et animose certamen obire cogebantur. Sed nec cuivis permissum erat nomen profiteri; non certe pueris, nec hominibus scelestis, imo nec illis, qui nondum rationes administratimuneris retulissent, cum lex eos coronari vetaret, Demosth. de Cor. Postquam autem nomen datum esset, sacra peragebant etc. Quam in rem vide Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 10. Apud Romanos porro, post rem fortiter feliciterque gestam, coronis ab Imperatore in edito loco constitutis, qui se iis dignos ducerent, in omnium oculis id apud ipsum profiteri iubebantur. Liv. l. 26. c. 48. Idque quamquam omnibus omnia deberent, praetipuum tamen muralis coronae decus eius esse, qui primus murum ascendisset. Profiteretur, qui se dignum eô duceret donô. Duo professi sunt. Vide quoque Val. Max. l. 1. c. 8. ex 6. Quod ideo factum, ne ulla fraus subreperet: tot enim testibus profiteri nomen suum nemini falso licebat. Quod si vero res in ipsius Imperatoris conspectu esset gesta, neque testes, neque professio exspectabatur: verum Imperator milites eô honore dignos nominatim appellabat. Quemadmodum Cyrum, apud Xenoph. Paed. l. 4. Chrysantam ordinis ductorem ait strenue fecisse, proximum sibi et in conspectu suo etc. Vide iterum Paschalium, ubi supra, l. 2. c. 2. et 3. Alias Profiteri, Comitiale verbum, in lege Silvano et Carboni Tribun. Pleb. latâ, Ut, qui foederatis civitatibus adscripti essent, si tum, cum lex ferebatur in Italia, domicilium habuissent, ac sexagima diebus apud Praetorem professi essent, cives Romani essent, Cic. pro Archia. Idem, quod profiteri nomen. P. Ramus in Orat. Cic. Agr. 2. Vide supra: uti de prositendi Christum κατὰ παῤῤησίας πάσης, it. λαμπροτάτῃ φωνῇ, officio, Christianis incumbente, supra aliquid voce Negatores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.